da koketta4ever23 » 20 ago 2010, 15:18
TITOLO: lettera a un amico eletto questore(cicerone)
PER FAVORE AIUTATEMI IL PRIMA POSSIBILE
NON HO IL TITOLO DEL LIBRO DATO CHE MI SONO STATE DATE DELLE FOTOCOPIE.
cum optatissimum nuntium accepissem te quaestorem in mea provincia factum esse, eo magis sperabam te diutius mecum fore.Magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis fors tribuit, consuetudinem quoque accedere.Postea,cum mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo aleo de adventu tuo scriberetur, verebar ne , ante quam tu in provinciam venisses ego de provincia decederem.Accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, scriptas humanissime, quibus facile perspici posset quantum ingenii in te inesset.Ego quoque tibi litteras misi, quas, si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum veneris.Nam, quod ad me Curius, consobrimus tuus, quod item C.Vergilius, propinquus tuus et cuius humanitatis libenter memini, de te accuratissime scripsit, magni momenti est apud me, sed tuae litterae maximi sum ponderis.Quae cumque a me ornamenta ad te proficisci poterunt, proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis.Sed id facilius consequar si ad me in Ciliciam veneris.Quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.