Itaque diligens pater familiae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et1 aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant an aliqua dissonent. 4 Multos enim iam2 memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem caeli statumque mutari, eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur, idque etiam non spernendus auctor rei rusticae Saserna videtur adcredidisse. 5 Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iam3 et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus p30Liberique vindemiis exuberent. Sed haec sive falsa seu4 vera ratio est, litteris astrologiae concedatur. 6 Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt5 autem, quae6 propter disciplina7 ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur8 apud veteres, quae nobis probanda sint, quin quae repudianda.