da gerardo1234 » 14 set 2010, 14:26
Vi prego aiutatemi!!!!!!
Draco Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est, iurisque divini et humani peritus fuit.Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. In illis legibus furem, cuius modi cumque furti, supplicio capitis puniendum esse, et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, sed tacito illitteratoque Atheniensium consensu obliteratae sunt.Postealegibus aliis mitioribus, a Solone compositis, usi sunt. Is Solon ex septem illis inclitis sapientibus fuit. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit
ECCO IL TESTO *-*