Versione Macrobio UN FANCIULLO INGEGNOSO

Messaggioda papemax89 » 12 lug 2008, 7:46

mi serve la versione latino di Macrobio "Un fanciullo ingegnoso"Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis ingredi. Quodam die, cum in senatu res maior quaepiam consultata atque in diem posterum prorogata est, placuit ne quis enuntiaret eam rem, super qua tractavissent, priusquam decreta esset. Tum mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Sed mulier audiendi cupidior est; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum esse in senatu dixit quid utilius reipublicae esset: utrum unus vir duas uxores haberet an una mulier apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur, cum ceteris matronis loquitur. Venit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant ut potius una duos viros haberet, quam unus vir uxores duas. Senatores ingredientes in curiam illam mulierum intemperiem mirabantur. Tunc puer Papirius, in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset omnemque rem denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur atque statuit ne posthac pueri cum patribus in curiam ingrediantur, praeter unus Papirius, cui postea cognomentum datur Praetextatus ob tacendi loquendique prudentiam in aetate praetextae.
papemax89
 
Risposte:

Messaggioda giada » 12 lug 2008, 9:06

Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis ingredi. Quodam die, cum in senatu res maior quaepiam consultata atque in diem posterum prorogata est, placuit ne quis enuntiaret eam rem, super qua tractavissent, priusquam decreta esset. Tum mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Sed mulier audiendi cupidior est; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum esse in senatu dixit quid utilius reipublicae esset: utrum unus vir duas uxores haberet an una mulier apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur, cum ceteris matronis loquitur. Venit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant ut potius una duos viros haberet, quam unus vir uxores duas. Senatores ingredientes in curiam illam mulierum intemperiem mirabantur. Tunc puer Papirius, in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset omnemque rem denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur atque statuit ne posthac pueri cum patribus in curiam ingrediantur, praeter unus Papirius, cui postea cognomentum datur Praetextatus ob tacendi loquendique prudentiam in aetate praetextae.


la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-21 00:12:48 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.