da fabryvalentino » 21 set 2010, 17:18
Please aiutatemi!!
TITOLO: Il maestro Verrio Flacco
AUTORE: Svetonio
VERSIONE: Verrius Flaccus, libertinus, docendi genere maxime inclaruit. Namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se committere solebat, proposita non solum materia, quam scriberent, sed et praemio, quod victor auferret. Id erat liber aliquis antiquus, pulcher aut rarior. Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola; verum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet, docuitque in Atrio Catilinae domus, quae pars Palatii tunc erat, et sestertia centena in annum accepit. Decessit aetatis exactae, sub Tiberio. Statuam habet Praeneste, in inferiore Fori parte, contra hemicyclium, in quo fastos, a se ordinatos, et marmoreo parieti incisos publicarat.
grazie