da ogb » 5 ott 2010, 15:44
sermo et humanitas (2) pagina 256 numero 198 Traditum est insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. Nam et natae esse hae deae in iis locis et fruges in ea terra primum repertae esse feruntur. Narrant autem raptam esse Liberam, quae etiam Proserpina vocatur, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media insula est situs, umbilicus Siciliae nominatur. Cum filiam investigare et conquirére Ceres vellet, dicitur infiammasse taedas iis ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt. Henna autem, ubi ea, quae dico, gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est planities aquis perennibus abundans: tota vero ex omni parte directa est. Circa eam lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni, ut locus ipse raptum illum virginis declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam infinita altitudine qua Ditem patrem ferunt repente cum curru extitisse et virginem secum asportasse et subito penetrasse sub terras