da The Mijo » 6 ott 2010, 12:42
Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, "agendum" - inquit- " divine tu: inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio" Cum ille, augurio rem expertus, profecto futuram dixisset, " atqui hoc animo agitavi" inquit " te novacula cotem discissurum; cape haec, et perage quod aves tuae fieri posse portendunt". Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam Curiae fuit; cotem quoqu eodem sita fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique, postea, nisi auspicato gereretur: concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
Di questa versione mi potreste fare l'analisi del periodo? La traduzione l'ho fatta ma mi manca l'analisi del periodo... Mi aiutate?