da sebastiano99 » 8 ott 2010, 12:02
Ciao! mi servirebbe davvero la traduzione di questa versione tratta dalle epistole ad familiares di Cicerone. L'avevo chiesta già ieri ma non ho ricevuto alcuna risposta...
XVIII. Scr. Romae XIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
Etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares, suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur, quam erat dignum tua populique Romani victoria. Senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortes duces: itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent, fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari. Etenim, cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat, qui quidquam timeret profligato illo, te liberato? Nec vero Lepidum timebamus; quis enim esset, qui illum tam furiosum arbitraretur, ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei publicae indiceret? Nec dubito, quin tu plus provideas; sed tamen tam recenti gratulatione, quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam afferebat. Quare velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius; sin aliquid virium forte collegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei publicae te vivo imperatorem.
Grazie mille in anticipo