da julio94 » 13 ott 2010, 14:38
versione latino giustino "la morale di pitagora" da agite pag 68 n59 Proditum est pythagoram philosophum illum crotonam venisse ibique populum in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocasse.Laudabat cotidie virtutem et vitia luxuriae casumque civitatium eapeste perditarum enumerabat docebatque cives:tantum studium ad frugalitatem multitudinis provocavit,ut aliquos ex his luxuriatos incredibile videretur.Matronarum quoque separatam a viris doctrinam et puerorum a parentibus frequenter habuit.Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros,nunc illos modestiam et litterarum studium.nter haec velut genetricem virtutum frugalitatem omnibus ingerebat consecutusque disputationum adsiduitate erat,ut matronas auratarum vestium ceterorumque dignitatis suae ornamentorum velut instrumentorum luxuriae maxime puderet,eaque omnia delata in Iunonis aedem ispi deae consecrarent,prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam,non vestes esse.