La passiamo a didaskalos
controlla la risposta qui /forum/viewtopic.php?f=28&t=42354
le versioni che ci mancano complete di libro e testo potete postarle nella sezione frasi e grammatica di didaskalos
cioè QUI:/forum/viewforum.php?f=28
scrivete per quando vi serve (per le versioni da tradurre meglio se chieste il giorno prima)
Deinde interiectis paucis annis tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna usus. [2] Qui cum senatui priscum restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem – quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum gemitu civitatis damnaverant –, in iis ipsis quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium, non intellegentem, si qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti inescandae illiciendaeque multitudinis causa fieri ut minoribus perceptis maiora permitteret. [3] Denique ea fortuna Drusi fuit ut malefacta collegarum eius quam optime ab ipso cogitata senatus probaret magis et honorem qui ab eo deferebatur sperneret, iniurias quae ab aliis intendebantur aequo animo reciperet et huius summae gloriae invideret, illorum modicam ferret