Has autem (litteras) Mercurius in Aegyptum primus detulisse dicitur, ex Aegypto Cadmus in Graeciam, quas Evandrus profugus ex Arcadia in Italiam transtulit, quas mater eius Carmenta in Latinas commutavit numero xv. Apollo in cithara ceteras adiecit. Idem Mercurius et palaestram mortales primus docuit. Ceres fruges serere, boves domare et alunno suo Triptolemo fruges serere demonstravit; qui cum sevisset et sus, id est porcus, quod severat effodisset, suem comprehendit et duxit ad aram Ceresis et frugibus super caput eius positis eidem Cereri immolavit. Inde primum inventum est super hostiam molam salsam imponere. Velificia primum invenit Isis, nam dum quaerit Harpocratem filium suum rate velificavit. Minerva prima navem biproram Danao aedificavit, in qua Aegyptum fratrem profugit.
(da Igino)
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versioni-igino/rerum-inventores-primi-i-primi-inventori.html