Scusa mi dici da che libro l'hai presa? ATTENDO UNA TUA RISPOSTA
senectutis ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera votis expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognovit, non debitam sibi admiratus benivolentiam arcessivit eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogavit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi mei: puella enim, cum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupavit. eius quoque finiri dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat, caput meum pro tua salute devoveo'. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit
SE NON SEI UN UTENTE REGISTRATO NON PUOI VEDERE LA TRADUZIONE. REGISTRATI PER VEDERLA