da annadigia » 22 nov 2010, 14:41
Ciao a tutti vorrei chiedervi la traduzione a questa versione:
Diverso atteggiamento di ateniesi e romani in merito al parricidio di CICERONE.
Maiores nostri in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in re quantum
prudentia praestiterint eis, qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur,
considerate. Prudentissima civitas Atheniensium,fuisse traditur; eius porro ciuitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum interrogaretur cur
nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id
neminem facturum putavisse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit
quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur.
Quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum
quod audacia aliquando non violaret, supplicium in parricidas singulare
excogitaverunt ut, ii magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Eos insui voluerunt in culleum vivos
atque ita in flumen deici.
Ve ne sono INFINITAMENTE GRATA! e spero che mi rispondiatee