Marcus Plautius, cum in Asiam senatus iussu classem sociorum nonaginta navium reduceret, Tarentum in Lucaniam appulit,ut ibi Horestillam uxorem, navigationis sociam et undarum iactatione lassam et gravi morbo aegraffi, in terra deponeret. Cum autem Horestilla mox animam efflavisset, eius morte adeo perfractus est animo Marcus Plautius, ut nihil aliud magis cupiverit quam vitam ipsum quoque deponeTe. In praesentia tamen propositum suum dissimulavit et uxoris funus quam piissime paravit. Iam aderant unguenta, iam ad rogum incendendum faces parabantur, cum Plautius, suprema oscula uxori se dare simulans, gladium enudavit et in eum ita incubuit ut mortuus super corpus exstinctae uxoris statim ceciderit. Qua re vehementer commoti, qui aderant Marci Plautii corpus, togatum et cal- ceatum, cum uxore coniunxerunt et uno rogo duo corpora cremaverunt. Postea eo loco, ubi uxor et vir combusti erant, Tarentini, ut tantam pietatem honorarent, sepulcrum exstruxerunt quod Amantium' vocaverunt, ne tam insigne exemplum pietatis inter uxorem et virum temporis longinquitas et edacitas obruere' posset.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-valerio-massimo/disperato-amore-per-la-moglie-morta.html