un attimo e ti mando la traduzione puoi dirmi il titolo per favore?
Sulla usque ad quaesturae suae comitia vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obuenisset. eiusdem virtus quasi perruptis et disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam provinciam proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diversa tamque inter se contraria si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere velit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et virum, dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset.
La traduzione con analisi è visibile ai soli utenti registrati registrti per vederla
[center]analisi grammaticale della versione[/center]