da pabloarmado » 4 dic 2010, 11:07
Ferunt Caesari futuram caedem evidentibus prodigis denuntiatam esse. Proximis diebus equorum greges, quos, in traiciendo, Rubiconi Flumini Caesar consecraverat ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere. Et eum immolantem haruspex Spurrina munuit (ut) caveret periculum, quod non ultra Martias Idus profferetur1. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum, cum laureo ramulo Pompianae curiae se inferentem, volucres varii generis, ex porximo nemore persecutae, ibidem discerpsentur. Ea vero nocte, cui inluxit dies caedes, ipse Caesar somniavit interdum se efferri supra nubes, alias cum Iove dextram iungere. Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt. Ob haec simul et ob infirmam valitudinem diu Caesar cunctatus est an2, quae ad senatum proposuerat agere, differet.Tandem, Decimo Bruto adhortante, ne patres frequentes ac iam dudum opperientes destituiret, quinta fere hora, in curiam se contulit
1profferetur: traduci con il cond. passato 2 an(particella interrogativa): "se"
viene da contexere verba pagina 445 e 446 esercizio 23
me la potreste tradurre please?