Archimedis ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. Tenebam enim quondam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cyindro. Ego autem cum omnia sepulcra collustratem oculis (est enim ad portas Acragantinas magna frequentia sepulcrorum) animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem urbis principes mecum) dixi me illud arbitrari esse Archimedis sepulcrum. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ab homine Arpinate didicit.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/il-sepolcro-di-archimede.html