Una versione al giorno come prevede il nostro regolamento
tra l'altro le richieste devono pervenire entro le ore 17,00 e non oltre
Igitur cum tria genera sint a specie simplicia agrorum, campestre, collinum, montanum, et ex iis tribus quartum, ut in eo fundo haec duo aut tria sint, ut multis locis licet videre, e quibus tribus fastigiis simplicibus sine dubio infimis alia cultura aptior quam summis, quod haec calidiora quam summa, sic collinis, quod ea tepidiora quam infima aut summa: haec apparent magis ita esse in latioribus regionibus, simplicia cum sunt. Itaque ubi lati campi, ibi magis aestus, et eo in Apulia loca calidiora ac graviora, et ubi montana, ut in Vesuvio, quod leviora et ideo salubriora: qui colunt deorsum, magis aestate laborant, qui susum, magis hieme. Verno tempore in campestribus maturius eadem illa seruntur quae in superioribus et celerius hic quam illic coguntur