L'India Al Tempo Di Alessandro Magno..

Messaggioda this is me » 24 dic 2010, 15:50

Libro: LATINO A COLORI (Conte) Lezioni 2
Pag 38 n, 10

Corpora usque pedes carbaso velant; soleis pedes, capita linteis vinciunt; lapilli ex auribus pendent; bracchia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum pectunt saepius, quam tondent, mentum
semper intonsum est; reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt, totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus complent. Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat; distincta sunt auro et purpura carbasa quae indutus est; lecticam sequuntur armati corporisque custodes. Breviora itinera equo conficit; longior ubi expeditior est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac ne quid perditid moribus desit, lecticis aureis paelicum longus, ordo sequitur; separatum a reginae ordine agmen est aequantque luxuriam. Feminae epulas parant; ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum paelices referunt patrio carmine noctiis invocantes deos.
Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant.


GRAZIE MILLE!!! grazieate
BACI!

this is me

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:47:26 - flow version _RPTC_G1.3