Versione Quintiliano I TESTIMONI DI UN PROCESSO

Messaggioda THEsadGIRL21 » 8 gen 2011, 10:08

Interim adversus singulos derigitur actio, quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem adgressi sumus.
Sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad omnia pertinet;
quomodo contingat explicabimus cum ad destinatum huic parti locum venerimus. Ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.Et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum quibus (in) iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et refellentis.
qui voluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit:turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possunt, explorandi sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.


Mi servirebbe la versione di Quintiliano " I testimoni di un processo":
Interim advesus singulos derigitur actio..

Grazie mille!!! :)
E se non la trovate mi potete trovare invece (sempre di Quintiliano) "La declamazione":
In his primis operibus, quae ipsa parva sunt....

THEsadGIRL21

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 8 gen 2011, 11:25

Interim adversus singulos derigitur actio, quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem adgressi sumus.
Sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad omnia pertinet;
quomodo contingat explicabimus cum ad destinatum huic parti locum venerimus. Ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.Et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum quibus (in) iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et refellentis.
qui voluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit:turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possunt, explorandi sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.


Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla

I TESTIMONI di un processo quintiliano.jpg

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:44:33 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.