alexander et virtutibus et vitiis clarus fuit. Litteras colebat clarosque poetas diligebat; Homeri libros etiam in asia secum habebat ac in arca aurea servabat. Pius erga deos fuit; nam sacra deorum templa saepe visitabat, deorumque auxilium multis hostiis magnaque copia donorum petebat. Luxuriam divitiarumque illecebras non curabat; saepe in Asia aquam turbidam fluviorum lutulentorum bibit ac in nuda humo iacuit. Copiosas Persarum ac Darei divitias cum regiis thesauris amicis distribuit. Multa tamen atque sordida vitia Alexandro erant: interdum enim asper erat, asperisque verbis cum amicis quoque contendebat, nec semper continentiam vini ac ciborum servabat nec iram coercebat.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-latino/alessandro-magno-versione.html