da gianni rodari » 17 gen 2011, 17:28
Tota insula Sicilia Cereri et Liberae dicitur antiquitus esse consecrata.Incolae enim putant in iis locis has deas natas esse et in ea terra primum fruges repertas et Liberam raptam esse, quae Proserpina quoque vocatur,ex Hennensium nemore . Hic locus ,quod est situs in media insula, umbilicus Siciliae nominatur. Cum Ceres insulam investigare et conquirere vellet,dicitur inflammavisse taedas iis ignibus,qui ex Aetnae vertice erumpunt,et, has taedas sibi praeferens , orbem omnem peragravisse . Henna autem, ubi ea quae dico evenisse memorantur ,est sita loco exceiso atque edito , quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes ; circa eam lacus lucique plurimi sunt atque laetissimi flores omni tempore anni. Locus ipse igitur declarare videtur raptum illum virginis Proserpinae , de quo multi poetae in antiquis fabulis mentionem faciunt.
Vi prego aiuatemi in fretta, è per il compito di domani! Grazie a tutti !