controlla che non sia diversa
Caesar Octavianus et Antonius cum Bruto Cassioque apud urbem Philippos conflixerunt. Cornu, cui Brutus praeerat, impulsis hostibus, castra Caesaris cepit; id cornu autem, in quo Cassius erat, fugatum ac male mulcatum, in altiora se recepit loca. Tum Cassius, collegae sortem similem suae aestimans, misit militem iussitque nuntiare sibi quae esset multitudo ac vis hostium. Cum tardaret ille et in vicino esset agmen accurrentium neque pulvere facies aut signa denotari possent, existimans hostes esse qui irruerent, lacerna caput circumdedit extentamque cervicem interritus liberto praebuit ut obtruncaretur. Deciderat Cassii caput, cum miles advenit nuntians Brutum esse victorem. Qui, cum imperatorem suum humi iacentem videret: "Sequar-inquit- eum, quem mea occidit tarditas". et ita in gladium incubuit
Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla