Milo Crotoniensis, athleta illustris, quem in Chronicis scriptllm est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desiisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, immissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; quercus autem in duas diducta partes, cum ille (quasi perfecto, quod erat conixus) manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusqu? eius retentis inclusisque, stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-gellio/come-fini-latleta-milone.html