potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quae euenissent sed etiam ea quae euenire possent reputaremus. ut omnium obliuiscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem uestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana uideris, hic cernas duobus fratribus, fortissimis uiris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui uestram urbem ea pro mea deprecantem.'Maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata uictoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen. cum tuas uires tum uim fortunae Martemque belli communem propone animo; utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello euentus respondent. non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio uinces, gloriae adieceris, quantum , si quid aduersi eueniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna euertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis uirtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si uictor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam quanto altius elatus erat, eo foedius corruit
Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederlaVi mando la mia traduzione e vi ringrazio per l'aiuto che mi date ogni giorno