da Fragolina1995 » 8 feb 2011, 14:51
alessandro malato si rifiuta di porre fine alle sue imprese e ai suoi progetti di conquista
Amici flentes ad alexandrum venerunt rogatum bellandi finem ac valetudinis suae curam. M atque aerentia amicorum verba regi grata fuere. itaque rex iussit eos considere, significans se apud eos orationem habiturum esse. "vobis, inquit, o fidissimi amici, maximas gratias ago, quod scio vos a primordiis belli, cum asiam petiturus eram, nullum erga me benevolentiae indicium omisisse, quamquam iudico me, bene vobis consulenso atque gloriam praedamque iustissime impertiendo, vestram benevolentiam meruisse. Sed ergo vitam meam, non aetatis spatio, sed gloriae computare statui, nec annos meos sed victorias numerare. Nam vitam existimantes unicum bonum non ad actionem sed ad quietem apti sunt; eos nullam sui memoriam relinquere satis constat. Non europa contentus neque asia, iam ad finem mundi adventurus sum: eum superabo, alium orbem mihi vobisque aperturus".