da parcasa » 8 feb 2011, 15:29
mi servirebbe questa versione entro stasera per favore grazie
L.Aemilius Paulus,cum persen, macedonum regem, vicisset atque temporis momento vidisset hunc ex rege captivum factum, ei benigne occurri;cum autem ille ad eius genua procubuisset, dextera manu antiquum hostem adlevavit et Graeco sermone eum ad spemincitavit. Postea regem in suum tabernaculum introduxit eumque secum ad mensam sedere iusssit nec hoc honore indignum hostem iudicavit. Ita ille summus Romanorum dux demonstravit egregium esse se in hostem misericordem praebere. Haec L Aemilii Pauli humanitas effecit ut aliqud de Cn. Pompei clementia quoque dicam. Nam hic non sivit in conspectu suo supplicem diu iacere Tigranem, regem Ameniae, qui non solum duo magna bella cum populo romano gesserat, sed etiam infestissimum urbi nostrae Mithridatem regem, ex Ponto pulsum, diu protexerat;sed, cum eum benignis verbis recreavisset,diadema,quod abiecerat,capti illum reponere iussit et in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere.