Inizio:Post cladem Cannensem cum fere..
Fine: ..seque ipsos Scipioni tradiderunt.
Post cladem Cannensem cum fere quattuor milia Romanorum, qui caedi superfuerant Canusium se contulissent, omnium consensu summ imperii ad P. Cornelium delata est. Cui de rei publicae salute consultanti allatum est nuntium nonnullos nobiles iuvenes statuisse, deserta Italia, ad aliquem regem se transferre. Scipio censuit hanc rem, fortibus viris indignam, ferendam non esse. Statim ad Metellum, qui conspirationis auctor erat, se contulit, et cum ibi concilium iuvenum de quibus supra dictum est invenisset, destricto gladio:"Ut ego", inquit, "Romanorum rem publicam non deseram, sic ab alio cive Romano eam deseri non perferam. Iurate igitur vos numquam Italiam deserturos esse". Iuraverunt omnes seque ipsos Scipioni tradiderunt.