da amaurina11 » 18 feb 2011, 17:30
Raga vi prego domani ho l'interrogazione ho provato a fare questa versione ma ha un senso ORRIDO ho provato a ve4dere in altri siti ma non c'è per favore se qualcuno l'ha fatta che me la scriva :'/ la versione è
di CICERONE libro urbis e orbis pagina 259 numero 526
De sepultura quid a Socrate sensum sit,apparet in eo libro in quo e vita decedit,de quo iam tam multa dicta sunt.Cum enim de immortalitate animorum disputavisset et iam decedendi e vita tempus urgeret,rogatus ab amico Critone quemadmodum sepeliri optaret, "Multa vero",inquit,"opera a me consumpta est;Critoni enim nostro non persuasi a me hinc avolatum iri neque mei quicquam relictum iri.Verum tamen,Crito,si apud me venire potueris,ut tibi placebit,me sepelito.Sed,mihi crede,nemo vestrum,cum hinc excessero,apud me venire poterit." Eadem a Diogene,Cynico philosopho,sensa sunt:proici se iussit inhumatum.Tum amici: "A volucribus et feris dilaceraberis." "Minime vero" inquit "bacillum propter me,quo abigam,ponitote." "Qui poteris?" illi "Nihil enim a te sentietur." "Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit,si nihil a me sentietur?"