da avanchi » 20 feb 2011, 16:00
Scusate mi servirebbe urgentemente questa versione..GRAZIE IN ANTICIPO ;)
Eximio honore maximisque muneribus Aristoteles, qui omnibus hominibus suae aetatis doctrina praestabat, a Philippo affectus est. Cuius rei hoc argumentum est. Olynthios, cum vicini Macedonibus essent et potentia haud impares, pigebat opes Philippi nimis crescere. Nam sibi persuaserant eum omnibus finitimis minari et omnium libertati summo periculo esse. Acerrime certatum est et atrocissima fuit ira Philippi victoris, qui minime civitati Olynthiorum pepercit. Urbem captam aequavit solo et cives eius venierunt (furono venduti schiavi). Etiam in reliqua oppida crudelissime consultum est et Stagira, Aristotelis patria, a militibus diruta sunt. Non enim potuerat rex impotentiae militum temperare. Postea tamen urbem ex integro restituit et civibus eius novas et beneficas leges instituit, quibus illi postea semper frui potuerunt. Aristotelem autem ingentissimis muneribus donavit et ei persuasit ut filioli Alexandri institutioni caveret. Quo officio ille diligentissime functus est.
da Curzio Rufo