da eleonoraMJ » 20 feb 2011, 18:28
Potrei avere la versione di catone SI PREPARI TUTTO CIO' CHE E' NECESSARIO ALLA VENDEMMIA ? Ecco il testo
Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae salliantur. Uvas miscellas, vinum praeliganeum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum: partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum. Marmor si indes, in culleum libram indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si indes, in culleum musti P. III, bene conminuito, indito in fiscellam et facito ut in doleo musti pendeat: eam quassato crebro uti resina condeliquescat. (manca la frase finale, se serve ditemelo)
GRAZIE ANTICIPATAMENTE!