da blakman92 » 21 feb 2011, 10:55
Invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. Vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse. Indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. Et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem aecum censere.