Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem virum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. Huic tamen neque vitae summa sinceritas ncque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos cives experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam privatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. Quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et gravitatis eximiam sibi laudem vindicat, tam ingrata adversus tam bene meritum extitit?Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille vicatim dispersos cives suos in unam urbem contraxit, separatimque et agresti more viventi populo amplissimae civitatis formam atque imaginem inposuit55. Idem saeva potentissimi regis Minois imperia vixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum inso-lentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit virtute animi ac robore dexterae comminuit. Huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit.
Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederlaVERSIONE DI VALERIO MASSIMO