(lettera a Cesare Sallustio)
Sed multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris aut, quoad res feret, minueris. Aliter neque privata res neque publica neque domi neque militiae regi potest. Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina neque artes bonae neque ingenium ullum satis pollet, quin animus magis aut minus mature, postremo tamen succumbat. Saepe iam audivi, qui reges, quae civitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtutem inopes ceperant; id adeo12 haud mirandum est. Nam ubi bonus deteriorem divitiis magis clarum magisque acceptum videt, primo aestuat multaque in pectore volvit; sed ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit, animus ad voluptatem a vero deficit.
Traduzione