Histrio in terra Graeca fuit fama celebri,qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antestabat.
Is Polus unice amatum filium morte amisit. Eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum ejus.
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii, et quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris,
sed luctu atque lamentis veris. Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est
Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla