da Je Ufo Bomba » 11 apr 2011, 14:03
versione di latino libro latina lectio, pag 165 n 153. Cum venissem Athenas, ibi complures commoratus sum, sed, cum cotidie mecum haberem homines doctissimos, de officio et de ratione oratoris disputabamus. Mnesarchus hos, quos nos oratores vocaremus, nihil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem; atque ipsam eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam quandam esse virtutem et, qui unam virtutem haberet, omnes habere easque esse inter se aequales et pares. Ita, qui esset eloquens, eum virtutes omnes habere atque esse sapientem. Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque a nostris sensibus abhorrebat. Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur et disputando hoc significabat: eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque quemquam posse facultatem adsequi dicendi nisi qui philosophorum inventa didicisset.