A parentibus fere uincimur; nam tam diu illos habemus, quam diu graues iudicamus, et quam diu beneficia illorum non intelligimus. Quum iam aetas aliquid prudentiae collegit, et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere propter quae non amabantur, admonitiones, seueritatem, et inconsultae adolescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad uerum fructum a liberis percipiendum perduxit agitas : ceteri liberos onere senserunt. Non est tamen turpe, uinci beneficiis a parente ; quidni non sit turpe, quum a nullo turpe sit? Quibusdam enim et pares, et impares sumus: pares animo quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus ; impures fortuna, quae si cui obstitit quo minus referret gratiam, non ideo illi tanquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris. Saepe necesse est, ante alia beneficia.petamus, quam priora reddidimus. Nec ideo non petimus, aut turpiter petimus, quia non reddituri debebimus : quia non per nos erit mora, quo minus gratissimi simus. Sed interueniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat; nos tamen nec uincemur animo, nec turpiter his rebus superabimur, qum non sunt in nostra potestate.
LA TRADUZIONE LA TROVI CLICCANDO IL LIBRO SOTTOSTANTE:
/forum/viewtopic.php?f=38&t=59657