LE DOTI ECCEZIONALI DI POMPEO versione latino CICERONE

Messaggioda baronemordo95 » 5 mag 2011, 14:28

Di Cicerone Libro: Latino a Colori 2 pag. 337 n. 2Le doti eccezionali di Pompeo. Pompeium non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. In Asia omnes Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit. Quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, vos Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognovistis. Fidem vero eius quantum inter socios existimari putatis, quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicaverint? Humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur? Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit.
Di Cicerone
Libro: Latino a Colori 2 pag. 337 n. 2

baronemordo95

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 5 mag 2011, 15:42

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 21 lug 2013, 13:12

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 18 feb 2014, 15:53

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:30:13 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.