versione dal libro VERSIONA LATINA NEL BIENNIO casa editrice BOMPANI PER LA SCUOLA e gli autori sono MARCO MOSCIO e MARCO SAMPIETRO... versione pag 121 la numero 125, il testo è sotto GRAZIE IN ANTICIPO

IL MAR MEDITERRANEO
Mediterraneum nominatur mare, quod ab occasu solis usque ad orientem patet, Europam et Africam et Asiam disterminans. Pro regionibus, quarum litora adluit, hoc mare magnum variis nominibus appellatur. Nam ab Hiberia et Asia, quae Romanorum provinciae sunt, Hibericum et Asiaticum dictum est; ab insulis, quas circumliut, Balearicum, Siculum, Creticum nomen accepit. Hadria civitas, quae non longe ab ostio fluminis Padi sita est, Hadriatico mari nomen dedit. A memoria Ionis, qui rex fuit Graeciae, Ionium mare dictum est. Hoc mare et Tyrrhenum appellatum est, a Tyrrhenis nautis, qui dei Bacchi voluntate se in hoc mare praecipitaverunt, ex hominibus in delphinos se convertentes. A casibus eorum, qui in mare deciderunt, Icarium, Myrteum, Hellespontum dictum est. Icarus, puer Cretensis, ut fabulae ferunt, altius volans, pinnis cereis solis calore solutis, mari, quo (=dove) cecidit, nomen imposuit. Myrteum mare appellatum est Myrtili lapsu, quod illic ab Oenomao preaecipitatus est. Phrixus cum Helle sorore sua fugiens insidias novercae conscendit navem signum arietis habantem, qua liberatus est. Helles autem soror eius naufragium fecit et decidit in mare, cui Hellespontum nomen dedit.