da jos90 » 12 mar 2012, 8:12
I. Quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intellegi non potest, virtus, etiam si quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest - nisi forte accedemus iis qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant, scilicet ut ea quidem quae manu fiunt atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius accederet datum est, obviam inlaboratam tantum quia nati simus habeamus.
II. Abstinens erit qui id ipsum quid sit abstinentia ignoret?
III. Et fortis, qui metus doloris mortis superstitionis nulla ratione purgaverit? Et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant quibus tam facile videtur!
Buongiorno a tutti i forumisti, sò di chiedere molto, ma mi chiedevo se qualcuno ha già fatto questa versione.. Potreste aiutarmi per favore?