Versione di Cesare: Colloquio di Cesare con Ariovisto, da 'Corso di lingua latina per il biennio', di Laura Pepe, Danilo Golin. - Dalla grammatica alla traduzione - Unità 14-25 (Volume II)
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis vexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ut ad conloquium adducerent postulavit. ubi eo ventum est, Caesar, initio orationis, sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex et amicus appellatus esset a senatu; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis tribui docebat, illum autem beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum esse. Docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, etiam priusquam nostram amicitiam adpetissent. Postulavit deinde eadem, quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret.
[Cesare]
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cesare/colloquio-di-cesare-con-ariovisto.html