da KatherinePiercePetrova » 14 set 2012, 14:22
Scaena latina pagina 161 n.179, titolo: Lode dell'italia
testo:
Italia, ut plurimi conveniunt scriptores, optima atque clarissima mundi pars est. Una est ex omnibus cui opes cuiusvis generis non desunt. Prodest maxime Italiae aer saluberrimus atuqe inter frigus aestumque eximie temperatus. Sunt hic urbes nobilissimae atque pulcherrimae, lacus piscosissimi quot nulla regio in tam parvo spatio habet et flumina amoenissima quae urbes et vicos alluunt. Est in circuitu mare insigne crebris portubus et nobilium urbium corona. Sunt quoque colles virentissimi et apricae valles et agri uberrimi. Ne desunt quidem animalia; sed infinita est copia et quadrupedum et beluarum et piscium ac volucrum.
quest'altra invece, si trova a pagina 199 numero 236 del libro Scaena Latina, si intitola: La plebe si ribella.
testo:
Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Fremebant se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse; invidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militiae decora volgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat. Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum facisse. Id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. Inde ostentare targum foedum recentibus vestigiis verberum. Ad haec visa auditaque clamor ingens oritur.