Ex nimia licentia, quae saepe sola libertas putatur, ut ex stirpe quadam, exsistit et quasi nascitur tyrannus. Nam, ut ex nimia potentia principum oritur principum interitus, sic nimis liberum populum libertas ipsa servitute afficit. Sic omnia nimia, quum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id in rebus publicis evenit. Nimia enim illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cedit. Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus. Ex hoc enim populo indomito, vel potius immani, deligitur aliquis plerumque dux, audax, impurus, consectans proterve bene de re publica meritos, populo gratificans et aliena et sua. Cui, quia privato timore cives impelluntur, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur. Postremo, a quibus producti sunt, eorum ipsorum exsistunt tyranni. Quos si boni opprimunt, recreatur civitas; sin audaces et improbi, fit factio perditorum, quae est novum genus tyrannorum.
Ecco la seconda:
[Inizio] Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: "Nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore...
[Fine] ... Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum".
Grazie mille per il vostro aiuto!!!