Ho bisogno ancora del vostro aiuto perchè necessito la traduzione di queste frasi di pag.359 n.22!
1.Exemplum quod nobis dedistis mirum est. 2.Multi milites necati sunt in bello,quod Romani contra servos gasserunt. 3.Quod utile putant,faciunt. 4.Quod dixisti,falsum est. 5.Mulier se interfecit quod eius domus deleta erat. 6.Nisi utile est quod facimus,stulta est gloria. 7.Antiquorum philosophorum libros lego,quod utilissimi mihi sunt. 8.Laudo quod utile est. 9.Miles captus est,quod scelus fecit. 10.Laudo quod dicis,quod utile est. 1.Quem tu vidisti numquam,is te patrimonii sui heredem fecit. 2.Quicumque haec dixerant,eos reprehendi. 3.Qui seminat iniquitatem,metet mala. 4.Quo anno Tarquinius Superbus Roma expulsus est,eodem Athenienses Hippiam tyrannum pepulerunt. 5.Volsci et Aequi bellum renovaverunt:qua de causa senatus novos dilectus edixit. 6.Quicumque belli pericula ignavia vitabat,eum Romani spernebant. 7.Populus Romanus quascumque urbes ceperat,regi Masinissae dono dedit. 8.Bene rem publicam gerunt ii,quibus validum ingenium et magna rerum civilium peritia est. 9.Omnes Gallorum principes concilium in silvis habuerunt et cum Romanis decertare statuerunt.Quae omnia Caesar per exploratores comperit. 10.Gallia est ominis divisa in partes tres,quarum unam incolunt Belgae. 11.Quaecumque vulgo placent,vitate. 12.Hercules ante se vidit duas vias,quae ad loca ducebant omnino inter se diversa. 13.Fere omnes coniurati,quibuscum Catilina temptavit Ciceronem necare,fugati sunt Roma. 14.Quemcumque rogaverit,is hoc respondebit. 15.Natura quidquid composuit resolvit,et quidquid resolvit componit iterum. 1.Iuppiter iussit Paridem iudicem esse dearum,cui Iuno promisit in omnibus terris eum regnaturum. 2.Haec mala,quae nostrae civitati tam perniciosa sunt,sanabo. 3.Animi terrentur iis stellis,quas Graeci cometas vocant.Quae nuper magnarum calamitatum fuerunt praenuntiae. 4.Hi quamcumque in partem impetum fecerant,hostes loco cedere cogebant. 5.Caesar Remorum principes ad se convenire atque arma deponi obsidesque ad se adduci iussit; quae omnia ab his diligenter facta sunt. 6.Non luget quisquis laudari,Gellia,quaerit;ille dolet vere,qui sine teste dolet. 7.Romulus post urbem conditam centum ex senioribus legit,quos senatores nominavit propter senectutem. 8.Belgae proximi sunt Germanis,qui trans Rhenum incolunt,quibuscum continenter bellum gerunt. 9.Pompeius,quod Italia excedere constituerat,adventu navium profectionem parare incipit. 10.Quicumque beatus esse cupit,ei bonum tantum erit,quod honestum est.1.Dona plurima quae ei oblata erant patriae contulit,avita et paupere domo contentus. 2.Cornelius quidam sacerdos conspicere se procul dixit pugnam acerrimam ac deinde caedem,fugam,gemitus,vulnera,velut si ipse proelio interesst.
Grazie ancora