postata al tutor
media turba obsidum mulier magno natu, Mandoni uxor, qui frater Indibilis reguli erant, flens ad pedes imperatoris procubuit, obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius custodi bus commendaret.
Cum Scipio: “nihil profecto defuturum” iis profecto diceret, tum rursus mulier: "Haud magnifacimus; - inquit - quid enim huic fortunae non satis est? Alia me cura aetatem harum intuentem (nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum), stimulat.
Aetate et forma florentes circa erant Indibilis filiae, aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio: “Meae populique Romani disciplinae causae facerem –inquit- ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violaretur”.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-livio/gli-ostaggi-femminili-rispettati-da-scipione.html