da carciofi » 2 mag 2018, 10:08
Cimbri, Teutoni atque Tigurini, gens fera et indomita, in longinquis asperisque Europae regionibus, ad septemtrones vergentibus, habitabant. Cum Oceanus assiduis vehementibusque fluctibus eorum terras inundavit et campos ac vicos limo obruit, magna pars hominum, quia propter calamitatem rem familiarem amiserat, cum uxoribus liberisque patriam reliquit ut novas sedes quaereret. Primum in Galliam, deinde in Hispaniam iter fecerunt, postremo Alpes superare statuerunt, ut in italiam demigrarent. Tum legatos miserunt in castra Silani consulis, inde ad senatum petiverunt, ut populus Romanus sibi aliquantum terrae modum daret ut agros colerent et nova domicilia exaedificarent. Sed Romani postulationis non concesserunt itaque barbari, ira necessitateque
coacti, bellum excitaverunt, ut armis peterent quod precibus non impetraverant.
ringrazio in anticipo
- Allegati
-