Le competenze di Giove - versione latino

Messaggioda blablaragazza » 3 mag 2018, 8:45

luppìter, Rheae et Saturni fìlius, deorum hominumque pater, in Olympo habitabat. Cum duobus fratribus imperium mundi dividebat: ipse caelum terramque gubernabat, Neptunus maris regnum regebat, Pluto Inferorum regnum, tamen lovis voluntati etiam Pluto ac Neptunus parebant; quare sub lovis imperio erant caelum, terra et mare, dìi, homines et omnia animalium genera sìve terrae sive maris sive caeli. luppìter summa iustitia hominum genus gubernabat atque in eius tutela reges ac principes civitatum erant. In solio eburneo sedebat, dextera manu tenebat sceptrum, summae potestatis signum, sinistra fulmina ferebat: sic enim ab antiquis artificibus fingitur. Fulminibus sed saepius somniis oraculisque voluntatem suam hominibus ostendebat. Inter aves aquila Iovi sacra erat, inter arbores quercus. Iovis uxor et soror erat Iuno, deorum hominumque regina.
Allegati
le competenze di giove.jpg
blablaragazza
 
Risposte:

Messaggioda giada » 3 mag 2018, 12:12

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:03:03 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.