da donat09999 » 28 giu 2018, 11:24
Arminius, princeps Cheruscorum, cum per nonnullos annos in exercitu Romano militavisset et civitatem adeptus esset, in patriam regressus, brevi tempore fortitudine et prudentia magnam inter suos auctoritatem consecutus erat. Cum autem Augustus legiones, quibus praeerat Quintilius Varus, in Germaniam misisset ut ibi barbarorum seditiones coerceret, Arminius, patriam suam servitute Romanorum liberare cupiens, dolum excogitavit. Varum enim hortatus est ut in interiorem Germaniae partem cum exercitu ingrederetur. Varus, nullum dolum subesse suspicatus, cum tribus legionibus profectus est, sed, cum in Silva Teutoburgensi versaretur, ex improviso Germani, ab ipso Arminio ducti, Romanum agmen, imbre perpetuo fatigatum paludibusque circumdatum, aggressi sunt. Tradunt Romanos fortiter pugnavisse, sed tandem oppressos esse. Plurimi ceduntur aut capiuntur; Varus, de salute desperans, sua ipsa manu se interemit. Qua clade cognita, imperator Augustus interitum suarum legionum graviter conquestus esse fertur et saepe illis diebus ingemuissse dicens: «Vare, redde mihi legiones meas!».
Versione di latino n.365 pag.299 dal libro “versioni latine”
Mi servirebbe la traduzione di questa versione di latino.grazie in anticipo
- Allegati
-
-