da Ospite » 6 lug 2018, 16:32
Olim multae ferae damna adportabant. cum in agricolarum praediola irrumpebant. Saepe aquilae vel milvi de caelo repente in areas villarum devolabant, columbas, gallinas parvosve agnos arripiebant et praedam in suos nidos longinque extollebant et suis pullis horridum cibum praebebant. In tantis periculis nullum villarum incolis subsidium erat. Etiam vulpeculae agricolis infestae erant. Nam noctu, dum in villa cuncti incolae dormiunt, in gallinaria tacite intrabant, clam pullos corripiebant et in suas latebras in silvis trahebant. Magnum etiam periculum ex lupis veniebat, qui non solum agros, sed etiam vicos infestabant. Nota enim est luporum saevitia si famelici sunt et escam suae inediae petunt. Plerumque olim in silvis vivebant inter arbusta et dumos, sed saepe ex suis latebris evadebant et ad vicos vel ad villas agricolarum accedebant, quia inedia et cibi inopia impellebantur. Tunc ex stabulis et saeptis teneros agnellos, timidas capellas vel etiam parvos vitulos raptabant, membra miserae praedae, cruentum cibum, lacerabant et vorabant vel ad lustra sua revertebant et catulos suos cruenta esca nutriebant.
Dal libro versioni latine di L. Griffa pagina numero 6 pagina 20
Grazie in anticipo a chiunque mi aiuterà