da okallora » 15 lug 2018, 12:46
versioni latine pagina 74 numero 63 Autore:Lodovico Griffa
Imperator Titus Flavius, Vespasiani filius, benevolentissimus et beneficentissimus erga cives suos fuit. Tam beneficus fuit ut omnibus miseris sua beneficia praestiterit. Moribus simillimus Vespasiano patri fuit, sed mitior et minus avarus. Pulcherrima spectacula et magnificentissimi ludi edita sunt in anphitheatro, quod Flavium vel colosseum appellatur. Etiam arcus triumphalis in foro aedificatus est ut memoria victoriae contra Iudaeos posteris traderetur. At terrificentissimis calamitatibus regnum Titi funestatum est. Nam pestis ingentem multitudinem civium Romae absumpsit; incendium multorum dierum et noctium plurima aedificia urbis vastavit; Vesuvii eruptio Pompeios, Herculanum Stabiamque, nobilissimas Campaniae urbes, cineribus et lapillis obruit, multos incolas miserrimo exitu occidit. In omnibus calamitatibus tamen imperator semper beneficentissimum animum praebuit et maximis opibus miserrimis civibus subvenit.
- Allegati
-
-